- MUNICIPES Crispini
- MUNICIPES Crispiniapud Iuvenal. Sat. 4. de Crispino Alexandrino, v. 32.Nunc princeps equitum, magnâ qui voce solebatVendere municipes Pharia de merce siluros:Siluri sunt, qui piscis, Nili amnis proprius: Crispinus autem Alexandrinus fuit. Cuius proin patriam quoque papyrum idem ibidem vocat, h. e. municipem: v. 24.Succinctus patriâ quondam Crispine papyro.Et alibi Creticas lagenas, municipes Iovis appellat, Satyrâ 14. v. 270.—— — de littore CretaePassum, et municipes Iovis advexisse lagenas.Ita itaque plane d. l. de Faria merce Siluri, municipes Crispini. Sic Martial. l. 10. Epigr. 87.Cadmi municipes ferat lacernas,ubi Tyrias intelligit etc. Vide Salmas. Exerc. ad Solinum p. 1314.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.